- NOVIODUNUM Biturigum
- NOVIODUNUM Biturigummemoratum Caesari l. 7. c. 13. Bell. Gall. quod, Genabo Carnutum Avaritum Biturigum petentibus occurrens, armis prolatis, equis productis, obsidibus datis in deditionem accepit: Nunc servare partem veteris sui nominis dicitur, et appellari vulgo neuvy sur Baranion: ad fluvium enim hunc situm est (qui in Avaram Eure, influit, inter Magdunum et Virsionem, Avara in Carum, Carus in Ligerim) inter Albiniacum et Virsionem. Alter est locus, ad Ligerim flum. inter Condate Cosne, et Brivodurum Briare, dictus Neufvi vel Neuvi, quem et Noviodunum olim vocatum esse, putat Valesius: Noviodunum nempe Senonum. Nam Dioecesi Autissiodorensi attribuitur Neuvi, Autissiodorum autem pars Senonum est. Sed hunc posteriorem locum Aimoinus Novum vicum appellat, his verbis: Teutgaudus quidam in Novo Vico, qui est saper Ligerim fluv. admodum infirmus. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Noviodunum, ubiinter alia et hoc notat, Noviodunum et Noviomagumsemper esse nomina diversa, neque unquam alterum pro altero poni consuevisse.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.